- PAULINA Potio
- PAULINA Potiomemoratur Dietmaro l. 6. p. 80. Marchio Lutharius in Occidente infirmatus et potione Paulinâ inebriatus, ex improviso obiit. Fuitque, ut videtur, venenata, cuiusmodi potione postea exstinctus Henricus VII. Imperator datâ a Paulino, Monacho Ordininis Praedicatorum: cuius meminêre Rythmi in obitum eius facti.In grandi stat tristitiaExercitus militia,De Principis ruina,Quam feritas damnabilisManusque detestabilisCoagulat Paulina.Apud Car. du Fresne Glossar. Laetus vero ex Nauclero Gener. 44. de humus Imperatoris morte ista habet: Imperator — plebem et Pontificem offendit, qui ei adversarium Robertum Apulia Regem suscitarir, quem Imperator proscripsit, Elorentinos obsedit; Veriun ab iis, subornatô Bernhardô Monachô Dominicanô, venenum sub sacramenti specie hausit, conversô per sceleratum calice vitae in calicom morits. Et ut benignum Caesarem videas, sentiens venenum, monuit parricidam. ô Domine recedatis, nam si percipient devoti nostri malum, quod nobis fecistis, morte miserabili moriemini. Dens vobis ignofeat! Verum poenam non effugit, captus excoriatus, Monasterium exustum etc. Ubi potione quidem venenatâ necatum Ludovicum, sed a Bernhardo quodam, memorat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.